utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01480056

Charter
Charter Number: 01480056
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant praesentes [] quod haec est concordia facta inter Abb[] et Conv[] Novi Mon[] ex una parte et Adam et Alanum et Ricardum de Kamhus ex altera scilicet quod praedicti abbas et conventus relaxaverunt et quietam clamaverunt dictis Adae et Alano et Ricardo et heredibus suis antiquam viam in campo de Kamhus per quam ire solebant inter Slikeburn at Kamhus versus salinam de Blithmuth de qua via aliquando contencio fuit inter eos Et pro hac relaxacione et quieta clamacione dicti Adam et Alanus et Ricardus pro se et her[edibus] s[uis] ded[] et conc[] et p[] c[] s[] conf[] dictis abb[] et conv[] et hominibus et averiis suis et summagiis et kariagiis et omnibus aliis rebus suis magnam viam quae tendit de Chabyngton per moram usque in villam de Kamhus et sic per medium Kamhus ex orientali parte domus Adae de Kamhus divertendo per viride planum versus austrum inter terram cultam et litus maris usque ad capud aquilonare areae salinariae dictorum abbatis et conventus et sic per transversum versus occidentem usque ad terram cultam et inde iterum versus austrum inter dictam aream et terram cultam usque ad dictam salinam sine omni inpedimento Ita plane quod si praedicti Adam et Alanus et Ricardus voluerint salinam facere prope aream praedictam ex parte boriali praedicta via semper remanebit libera per transversum ex boriali parte salinae eorum Et sciendum quod ex concessu utriusque partis factae sunt cartae divisae circa aream monachorum ut ita remaneant in perpetuum sine omni contradiccione vel calumpnia sicud fuerunt anno D[omini] mccxxxvj Quo anno concordia praedicta facta est
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter