utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01480073

Charter
Charter Number: 01480073
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1181
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant omnes hanc convencionem esse inter Abbathiam Novi Mon[] et Odnellum de Umfrauill quod scilicet ego Odnellus dimisi Deo et mon[] praedictae Abbathiae pasturam cujusdam partis forestae meae scilicet Alwent et Kidland cum omnibus collibus et vallibus ad illam pertinentibus et intra illam exeuntibus per has divisas videlicet per divisas de Bitlesden usque ad divisas de Clenil et inde per rivulum de Kidland sursum versus meridiem usque ad magnam viam de Ernespath et per eandem viam usque ad rivum de Ernespath et per ipsum rivum usque ad ortum ipsius rivuli et versus orientem usque ad divisas Willelmi de Vesci et ita usque ad divisas praedictae Bitnesden et ita quod nullus praedictae pasturae communicabit praeter ipsos monachos sed ipsi soli ea utentur ad omne proficuum suum et ad omne genus peculii et de ipsa foresta ad omnia necessaria sua illius loci accipient prout forestarii mei providerint sine vastacione et ita quod canes uno sui pede carebunt ut ferae meae indomitae pacem ibi habeant Hanc omnem pasturam ego Odnellus et heredes mei praedictis monachis war[] ut eam libere et quiete teneant xxix annis ab anno Incarnacionis Dominicae m c lxxxj circa Natale Domini quando ipsam pasturam acceperunt Et sciendum quod pro ista pastura habenda cc et xx marcas dederunt et uxori tres et Roberto filio meo v Testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter