utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01480163

Charter
Charter Number: 01480163
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno Domini millesimo ccxxviij ad Assumpcionem B[eate] M[arie] in hunc modum reformata est pax inter Abb[atem] et Conv[entum] No[vi] Mo[nasterii] ex una parte et Thomam de Clenill ex altera de omnibus controversiis et querelis inter eos motis scilicet quod dicti abb[as] et conv[entus] concesserunt eidem Thomae caritative participacionem oracionum et omn[ium] bonorum spiritualium quae fient in domo No[vo] Mo[nasterio] in perpetuum et cum in fata decesserit sepulturam cum monachis si voluerit et plenarium servicium sicud monacho Et praeterea concesserunt eidem Thomae et her[edibus] s[uis] unum par botarum annuatim ad festum S[ancti] Martini pro fidelitate quam ipse et heredes sui facient domui No[vo] Mo[nasterio] ad recognicionem Et idem Thomas pro se et her[es] s[ui] concessit praed[ictis] abb[ati] et conv[entui] liberam viam sibi et hominibus et cariagiis et summagiis suis sine omni disturbacione dicti T[] vel heredum vel hominum suorum in eundo versus abbathiam et inde redeundo a villa de Clenill ascendendo per vallem et aquam de Alewent versus Kideland quantum se extendit ubique terra sua et per villam de Clenill versus orientem ultra fossatum et sic versus austrum per transversum capitis culturae suae ex orientali parte ejusdem fossati usque ad Alriburn et deinde sicud solebant ire et redire Et praeterea quia per incuriam pastorum solebant saepius oriri inter partes contencio ad confirmacionem pacis perpetuae ex consensu utriusque partis statutum est ut quociens inparchata fuerint averia monachorum extra bladum et pratum in pastura T[] de Clenhill detur ad parchagium pro xx averiis unus denarius et pro xl ovibus j denarius et pro v porcis j denarius et pro x equabus cum uno stalione iiij denarii et pro x equabus sine stalione j denarius et pro equis domesticis corrigatur excessus secundum consuetudinem comitatus et si in blado vel in prato inventa fuerint praedicta averia per visum legalium hominum dampnum incontinenti reddatur Similiter si averia praedicti T[] vel heredum suorum inparchata fuerint in pastura monachorum vel inventa in prato vel blado eorum simili taxacione excessus corrigatur Et ut omnia ista rata et inconcussa permaneant abbas pro se et conventu in verbo veritatis promisit et Thomas pro se et her[edibus] s[uis] affidavit Et in majorem hujus rei securitatem utraque pars sigillum suum apposuit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter