utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01480165

Charter Number: 01480165
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia inter Abb[atem] et Conv[entum] No[vi] Mo[nasterii] ex una parte et Radulphum de Feritate et Evam uxorem eius Henricum de Lauall et Margeriam uxorem ejus ex altera scil[icet] quod omnibus querelis et contencionibus retroactis ex utraque parte remissis concesserunt et promiserunt in bona fide quod si de caetero aliqua querela inter eosdem orta fuerit infra comitatum Northumbriae vel episcopatum Donolm[] sine dilacione terminabitur si ibidem de jure possit terminari salvis in omnibus privilegiis dictorum monachorum et ordinis sui indempnitate Praeterea concessum est ex utraque parte quod quilibet illorum et hom[] sui liberum transitum habebunt per terras eorundem ex utraque parte extra bladum et pratum sine mora in pastura facienda Praeterea saeculares conversantes apud Kideland praestabunt abbati vel assignato suo quod boscus dictorum militum et heredum suorum non dampnificabitur per eos et conversi ibidem residentes hoc idem abbati in obedientiam promittent Haec omnia supradicta dicti abbas et conventus pro se et success[] suis et dicti milites et uxores eorum pro se et hered[] suis stabilia et firma et illaesa in perpetuum se observare concesserunt et sigilla sua alternatim partibus hujus cirograffi apposuerunt Actum anno graciae m cc xl die Martis ante festum Sanctae Mariae Magdalenae
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter