utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01480179

Charter Number: 01480179
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1221
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Paschae in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis v coram Roberto de Ver comite Oxon[] Martino de Patesbull Radulpho Hareng Stephano de Segraue Thoma de Haiden Roberto de Lexington justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Petrum de Vaus et Emmam uxorem ejus petentes per Thomam Blundum positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum et Robertum abbatem de Novo Monasterio tenentem per Walterum de Witton monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de tercia parte manerii de Neuton cum pertinenciis quam terciam partem idem Petrus et Emma clamabant esse racionabilem dotem ipsius Emmae de libero tenemento quod fuit Walteri filii Gilberti quondam viri sui in eadem villa Et unde placitum fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedicti Petrus et Emma remiserunt et quietum clamaverunt de se ipsi abbati et succ[] suis et eccl[] S[] M[] de No[] Mo[] in perp[etuum] totum jus et clamium quod habuerunt in praedicta tercia parte praedicti manerii de Neuton cum pertinenciis nomine dotis Et pro hac remissione et quieta clamacione et fine et concordia idem abbas dedit ipsis Petro et Emmae xl solidos sterling
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter