Charter Document - 01480284
Charter Number: 01480284
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Johannes de Graystock salutem Quia dominus Ranulphus de Merlay antecessor meus et fundator abbathiae Novi Monasterii dedit concessit et carta sua confirmavit Abbati et conventui dictae domus communiam pasturae tocius terrae suae ac postea quidam haeredum praedicti domini Ranulphi de Merlay praedictos religiosos de communia pasturae suae de Stobbeswood et alibi apud Vlgham per potenciam voluntarie ejecerunt Ego Johannes nolens quod anima mea vel animae antecessorum seu haeredum meorum sint in poena vel periculo racione perturbacionis seu extorcionis praedictae communae pasturae a praefatis religiosis injuste ablatae ad peticionem et instanciam dictorum religiosorum et pro salute animae meae et omnium antecessorum et haeredum meorum reddidi et concessi eisdem abbati et conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam praedictam communam pasturae ad omnia animalia sua exceptis capris in Stobbeswod et alibi tam in bosco quam in plano apud Vlgham ubique ex parte boriali aquae de Lyne exceptis bladis et pratis et excepto le Heye sine impedimento mei vel haeredum meorum imperpetuum Et si contingat quod animalia dictorum abbatis et conventus ex parte australi aquae de Lyne antedictae extra blada et prata ut praedictum est aliquo modo inveniantur infra terras de Vlgham praedicta animalia absque inpedimento seu aliqua alia occasione rechaceabuntur Volo eciam et concedo pro me et haeredibus meis quod porci abbatis et conventus sint quieti de pannagio in bosco meo de Vlgham Hanc vero reddicionem et concessionem eisdem abbati et conventui praesenti scripto meo confirmavi duratur imperpetuum In cujus rei testimonium [] Dat[] apud Vlgham Anno Domini millesimo cc nonagesimo septimo