utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01480289

Charter
Charter Number: 01480289
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1290
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod nos Robertus Burnell permissione divina Bathon[] et Wellen[] episcopus concessimus reddidimus et hac praesenti carta nostra confirmavimus Willelmo filio domini Radulphi filii Willelmi et Katerinae uxori ejus omnia terras et tenementa in Angirton[] Herteburn[] Dodyngton[] Nesebite Hedon[] Stifforde Spiriden[] Neuton[] Rydyng Merthynley Bromehaulgh Sheldford Thorneburgh Mykley Blakehedley Birkynsyde Waskyrley et Neubyggyng in comitatu Northumbriae quae habuimus ex dono et feoffamento domini Johannis de Yeland personae ecclesiae de Seham et quae idem Johannes prius habuit ex concessione praefati domini Radulphi et Margeriae uxoris ejus unius sororum et haeredum ac participum haereditatis quondam domini Hugonis de Bolbek de proparte eandem Margeriam contingente cum omnibus serviciis liberorum tenencium cum villanis et eorum villenagiis catallis et sequelis Habend[] et tenend[] praedictis Willelmo et Katerinae et haeredibus de eisdem legitime procreatis cum omnibus pertinenciis suis libere et pacifice de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et consueta Reddendo inde per annum praedicto domino Radulpho et Margeriae uxori ejus et haeredibus ipsius domini Radulphi et assingnatis quadraginta libras argenti unam videlicet medietatem in festo Sancti Martini in hyeme et aliam medietatem in festo Pentecostes pro omnibus serviciis et demandis ad nos seu haeredes nostros spectantibus Ita quod liceat praedictis domino Radulpho et Margeriae et haeredibus et assignatis ipsius Radulphi per omnia praedicta tenementa distringere quandocumque praedictus redditus in toto vel in parte terminis praedictis eis a retro fuerit quousque de praedicto redditu eis in toto fuerit satisfactum Et si forte contingat praedictum Willelmum et Katerinam sine haerede de corporibus suis legitime procreato discedere omnia praedicta tenementa cum pertinenciis ut praedictum est praedicto domino Radulpho et haeredibus sive assignatis suis sine contradiccione nostri seu haeredum nostrorum plenarie remaneant tenenda de capitalibus dominis feodi illius per servicia supradicta imperpetuum Ita quod nec nos nec haeredes nostri nec aliquis nomine nostro aliquid juris vel clamei in praedictis tenementis exigere vel vendicare valeamus in futurum In cujus rei testimonium praesentibus impressionem nostri sigilli apponi fecimus et appendi Hiis testibus dominis Willelmo de Vescy Roberto filio Rogeri Roberto Bertram Roberto de Hilton[] Roberto de la Vale Hugone Gubyone milit[e] Willelmo Bethewyk Willelmo de Felton et aliis Dat[um] London[] die Lunae prox[] post festum Ascensionis Domini anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici decimo octavo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter