utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01481081

Charter
Charter Number: 01481081
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1233
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus ad quorum noticiam literae praesentes pervenerint quod cum magister Thomas persona de Alwenton peteret ab abbate et monachis Novi Mon[] quasdam decimas de Hepden et quibusdam aliis pertin[] ut dixit ad ecclesiam de Alwenton racione parochiae partes abbas scilicet et conventus ex una parte et praedictus magister Thomas ex altera elegerunt nos arbitros scilicet Stephanum abbatem de Salley et magistrum A[] archidiaconum Northumbriae et Petrum vicarium de Swynburne et Willelmum de Mikeley senescallum Gilberti de Umfrauill et Rogerum de Horseley ut nos praedictam controversiam per arbitrium diffiniremus Et nos auditis racionibus utriusque partis et privilegiis abbatis et monachorum diligenter inspectis ita sumus concorditer arbitrati ut videlicet salvis in omnibus privilegiis eorumdem monachorum abbas et monachi pro bono pacis darent annuatim personae de Alwenton dimidiam marcam argenti et j libram piperis [et unam libram incensi] ad festum Sancti Michaelis ut omnis controversia et omnis quaestio inter eos mota super decimis tam bladi quam aliorum de caetero sopiretur et hoc arbitrium utraque pars approbavit Et magister Thomas bona fide promisit quod ipse procuraret pro posse quod dominus papa vel saltim dominus Dunelm[] episcopus hoc arbitrium confirmaret et hoc parale arbitrium procuraret per eosdem perpetuari pro posse Et ut arbitrium nostrum ratum sit inter partes et firmum presens scriptum sigillo nostro signari fecimus Actum anno graciae m cc tricesimo iij in crastino Sancti Lucae Ewangelistae apud Mitford []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter