utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01501182

Charter
Charter Number: 01501182
Cartulary Title: The Staffordshire Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1088
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione MLXXXVIII ego Robertus de Stafford providens animae meae necnon et pro anima domini mei Willielmi magni Regis Anglorum nec minus et pro conjuge mea et filio meo Nicholao quandam terram quae vocatur Wroteslea et Levuntuna dedi in Sancto Monasterio Eveshamensi in manu dompni Walteri fidelis amici mei Dedi etiam prefatam terram cum silvis et pratis et pascuis quae ad eam jure pertinent ita ut ecclesia semper possideat eam libere in elemosinam ut victum fratrum et ut nullus adversarius ab ea auferre presumat Quod si aliquis inimicus hanc meam elemosinam quam pro remissione peccatorum meorum et pro salute animae meae deo contuli violare presumpserit ab hereditate dei alienatus et inferne dampnatus sit Anno supradicto dedi etiam corpus meum post mortem eidem Sancto monasterio et conjux mea similiter suum dedit et Nicholaus filius meus concessit suum et omnes mei barones similiter se dederunt et sacramento confirmaverunt quod hoc firmiter tenerent Has donationes et conventiones feci consilio et assensu et testimonio Petri Cestriae Episcopi qui mihi hoc pro penitencii injunxit et omnes destructores harum donationum perpetuo anathemati dampnavit Ego Robertus monachus factus in infirmitate mea in eodem monasterio hanc donationem propria manu signo crucis confirmavi Ego Nicholaus filius eorum confirmavi Ego Warinus Malecorne concessi Ego Brien concessi Ego Carnegode concessi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter