utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510011

Charter Number: 01510011
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107 - 1123
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem et benedictionem Noverint tam presentes quam futuri quod fratribus et monachis de Caritate apud Norht in ecclesia beati Andree apostoli dei servitio mancipatis concedimus et auctoritate nobis a deo tradita confirmamus et presentis scripti munimine corroboramus quicquid in presentiarum liberalitate regum largitione principum beneficio fidelium canonice possident aut in futurum deo iuvante rationabilibus modis poterunt adipisci In quibus dignum duximus hec propriis exprimenda vocabulis ecclesiam videlicet omnium sanctorum de Norht et omnes ecclesias eiusdem ville cum omnibus appenditiis et pertinentiis suis et ecclesiam de Bradefeld cum terris et decimis suis et ecclesiam de Hardingstor cum pertinentiis suis ecclesiam de Multon cum suis pertinentiis ecclesiam de Siwell cum suis pertinentiis ecclesiam de Prestona cum suis pertinentiis ecclesiam de Billing cum suis pertinentiis ecclesiam de Torp cum suis pertinentiis ecclesiam de Exton cum suis pertinentiis ecclesiam de Rihale cum suis pertinentiis capellam de Stotesberia cum suis pertinentiis Precipimus autem ut hec omnia quiete libere et honorifice et in summa pace teneant et eis et successoribus suis illibata permaneant Si quis autem quod absit nostre confirmationi scienter obviando predictorum fratrum bona diminuere distrahere liberalitates eorum infirmare temere attentaverit in districti iudicis examine divine ultioni nisi condigne resipuerit subiaceat Eorum bona conservantibus et pacem eis tenentibus omnium bonorum distributor in presenti seculo animi tranquillitatem et in futuro vite perhennis beatitudinem largiatur Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter