utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510017

Charter Number: 01510017
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1145
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Religiosorum virorum iustis petitionibus episcopalis auctoritas sollicite debet suffragari Ne beneficia eis canonice collata malignantium inquietationibus aliquatenus perturbentur aut inportunis vexationibus alienentur per inde dilectis filiis nostris abbati et monachis de Bard in monasterio sancti Oswaldi divina gratia congregatis omnes res et possessiones eorum in terris in hominibus in ecclesiis in decimis et in ceteris rebus que inpresentiarum iuste et canonice possident et autentica scripta habent episcopali auctoritate confirmamus et presentis scripti munimine roboramus videlicet Gileberti de Gaunt Bard et Osgoteby et villam de Edlingtona cum universis pertinentiis suis et ecclesiam sancti Petri de Bartona cum capella omnium sanctorum et ecclesiam sancti Petri de Schendelbi et ecclesiam sancti Nicholay de Partenay cum capella sancte Marie in eadem villa et ecclesiam de Scamtona cum terris et decimis suis et ecclesiam de Edelesberg cum universis pertinentiis et totam decimam dominii sui in Bemburg et totam decimam dominii sui de Schendelbi et de Partenay et de Steping et de Wilegbi et totam decimam de Torp et de Hale et de Hekingtona et totam decimam de dominio de Folkingham et totam decimam dominii de Holm et de Bekingham et de Suttona et de Fentona et totam decimam de Stantona iuxta Huntedona et totam decimam dominii sui de Edelesberg et totam decimam dominii sui de Schamtona ex dono Walteri de Gaunt filii eiusdem Gilberti iiii carucatas terre et duas bovatas in Steping et in Frisebi et ecclesiam de Steping cum terris et decimis suis et ecclesiam de Frisebi et tres carucatas terre in Burt et sex bovatas terre in Hagwordingham et duas bovatas terre in Suttona Prenominata vero omnia et ipsam abbatiam sub nostra cura et protectione suscipimus ecclesiasticam defensionem impendentes Test Adelmo decano Roberto archidiacono Lincolniensi Radulpho de Munemue Hugone archidiacono Bedeford []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter