utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510018

Charter Number: 01510018
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1123 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alexander dei gratia Lincoliensis episcopus salutem in domino Cum officii nostri sollicitudo nos moneat universorum nobis commissorum curam gerere vigilantem et eorum tam corporalibus quam spiritualibus intendere profectibus specialius tamen et devotius viros religiosos fovere et protegere tenemur et eos maxime qui in religionis fervore studiosius florere noscuntur Hinc est quod dilectorum filiorum monachorum de Becco propositum et studium quibus multis aliis preminent in observantia monastici ordinis attendentes ea que ex dono fidelium in nostra dyocesi canonici sunt adepti et pacifice possident auctoritate episcopali et sigilli nostri patrocinio dignum duximus eis confirmare ut liberius et quietius divinis obsequiis possint intendere que propriis volumus exprimere vocabulis scilicet ecclesias de Wedon et de Swinecomb cum terris et decimis et omnibus aliis pertinentiis Item ex dono Milonis Crispini et Matill de Walingeford uxoris e ius decimas de dominicis suis tam minores quam maiores scilicet de Niweham de Stok de Garing de Gathamton de Witcherch de Mapeldreham de Riderefeld de Herdewic de Chalgrava de Hasel de Sobinton de Kingeston de Eston de Chalford de Adewill de Cestreton de Wotthesdon de Ethrop de Quenton de Henton de Bereford et de Wicomb Item decimas de molendinis suis de Stok de Niweham de Gathamton et de Chalgrava Hec autem omnia sicut predictis monachis in perpetuam elemosinam sunt collata presenti scripto et sigilli nostri appensione ipsis concedimus et confirmamus Astipulantur autem huic nostre concessioni et confirmationi duo Lincoliensis ecclesie canonici Rogerus videlicet Almar et Reginaldus cognomento simplex et Walterus de Niwerk Aluredus dispensator Rannulfus de Fonteneio Ricardus de Scocia ex parte monachorum Willelmus de Aurevill Hugone prepositus Willelmus cubicularius Radulfus dapifer Willelmus forestarius Etardus de Burnevill et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter