utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510019

Charter Number: 01510019
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1142 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
A dei gratia Lincolniensis episcopus R archidiacono Lincolniensi et Hugoni decano de Graham salutem Deposita est in auribus nostris per monachos de Belveder querimonia quod Hugo clericus de Roppeleia ipsorum decimam de eadem villa quam tricennaria possessione non concussa tenuerunt temerario ausu pervaserit pervasamque detineat undeque ut scitis iuxta statuta canonum possessio tricennalis omnem penitus calumpniam in rebus ecclesiasticis excludit mandando vobis per obedientiam precipimus quatinus memoratum Hugonem canonico ordine conventum prefatam decimam et in blado et in sartis et in virgultis et in omnibus omnino rebus monachis iamdictis sub anathematis cominatione ex nostro nomine ad integrum restituere iubeatis Qui si hiis mandatis nostris non paruerit et in ipsum quasi in contumacem et in ecclesiam eius sententiam ecclesiasticam infra mensem omni occasione seu dilatione amputata promulgatis Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter