utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510034

Charter Number: 01510034
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1138 - 1139
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander dei gratia Linc episcopus omnibus fidelibus sancte matris ecclesie salutem et episcopalem benedictionem Sciat caritas vestra quod in dedicatione ecclesie de Godestowe coram Stephano rex anglorum et Mathilde regina et coram episcopis qui aderant atque abbatibus consulibus etiam et baronibus clero et populo concessi eidem ecclesie de Godestowe subscriptam libertatem et episcopali auctoritate confirmavi volente Waltero Oxinefordensi archidiacono atque rogante qui tunc offitio archidiaconatus eiusdem provincie fungebatur scilicet ut ab omni archidiaconali exactione sive aggravatione ut in hospiciis exigendis aut capellanis implacitandis ceterisve eiusdem ecclesie ministris in causam ducendis libera sit predicta ecclesia et prorsus quieta Oleum quoque crisma et oleum sanctum et oleum infirmorum absque exactione habeat Abbatissa etiam loci capellanos suos ponat ita ut si ipsa voluerit ad sinodos sive ad capitula non eant nec archidiacono nec decano nec aliquibus eorundem ministris nisi voluntarie respondeant et si perverse egerint vicinos quos elegerit presbiteros ad ecclesiam suam abbatissa convocet quorum judicio aut corrigat eos aut eiciat Curam etiam monialium suarum et correctionem absque scitatione episcopi sive archidiaconi habeat Defuncta vero abbatissa aliam de conventu eiusdem ecclesie prout illis deus inspiraverit moniales eligant ita ut nulla alterius ecclesie monialis invitis illis superponatur Huius libertatis si quis violator aut destructor extiterit anathema maranatha sit nisi resipuerit et condignam satisfactionem egerit Huius itaque rei existunt testes Robertus Exoniens episcopus et Rogerus Salesb episcopus Rodbertus Bathon episcopus Algarus Constantiens episcopus Simon Wigorniens episcopus Walterus Oxinef archidiaconus Reginaldus abbas Eveshamie Walterus abbas Egeneshame Robertus consul Lerecestrie Milo de Gloescest conestabulo Robertus de Olleio Johannes de Sancto Johanne Engelrannus de Sai et multi alii de clero et populo qui affuerunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter