utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510035

Charter Number: 01510035
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
A dei gratia Lincolniensis episcopus Adil decano et capitulo Lincolniensi et universo clero et populo de Oxenefcira et omnibus fidelibus sancte ecclesie totius episcopatus Lincolniensis salutem et episcopalem benedictionem Sancta ecclesia per orbem terrarum longe lateque diffusa sicut a primis fidei doctoribus fundata est ita per fidelium successionem eorum semper est beneficiis augmentata Unde et nos qui populo dei presidere videmur exemplo decet ostendere quod persuadet caritas dedicare Ecclesiam beati Iohannis de Godestow sicut nostrum erat officii consecravimus cui ad sustentationem famularum Christi ibi deo servientium c solidos annuos dedi et concessi in perpetuam elemosinam quos in theloneo mercati mei de Baneberia eternaliter habendos assignavi Ideoque vos moneo et precor quatinus pro amore dei et salute animarum vestrarum ecclesie predicte sancti Iohannis et famulabus Christi hanc elemosinam manu teneatis de vestro affectu mercedem a deo recepturi Interdicimus etiam ne quis hanc elemosinam in futuro audeat auferre aut minuere aut aliquibus infestare molestiis Quod si contra hoc ausu temerario aggredi presumpserit sciat se anathematis sententie subiacere Valete Testimonio Radulfi abbatis de sancto Albano Roberti archidiaconi Lincolniensis Roberti archidiaconi Leec David archidiaconi Bucc Rogeri de Almar precentoris ecclesie Lincolniensis magistri Hamonis Roberti Folioti Radulfi de Monemuta Alexandri capellani magistri Roberti de Burneham Ernaldi de Cardinvill Galfridi capellani Ade elemosinarii Ricardi de Almari Michaelis precentoris sancti Albani Philippi de Aucho
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter