utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510049

Charter Number: 01510049
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Confirmation
Date: 1145 - 1146
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Alexander dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie filiis tam prelatis quam subditis tam presentibus quam futuris salutem in domino Notum sit fraternitati vestre me Alexandrum episcopum consecrasse ecclesiam sancte Trinitatis de Bosco que sita est in territorio Cadendone anno MCXLV ab incarnatione domini ex petitione domine Cristine et sanctimonialium ibidem deo servientium et ex concessione Radulfi decani et canonicorum sancti Pauli Lundonie in quorum territorio sita est ecclesia Concessi etiam et ex auctoritate officii mei in eadem dedicatione confirmavi conventionem que facta fuit in capitulo sancti Pauli inter canonicos et sanctimoniales sicut in carta sancti Pauli habetur salva nimirum in omnibus dignitate episcopi et ecclesie Lincolnie Huic prefate dedicationi interfuit Radulfus decanus et Theodericus canonicus et Nicholaus clericus ex parte capituli sancti Pauli et obtulerunt super altare in dotem ecclesie et elemosinam perpetuo possidendam prefatam possessionem tam in bosco quam in plano sicut in carta eorum scriptum est Huius rei testes sunt Patricius episcopus de Limerich Aleelmus decanus ecclesie sancte Marie Lincolnie Henricus archidiaconus de Huntend Nicholaus archidiaconus de Bedef David archidiaconus de Buchinh Rogerus de Dalmeri canonicus et Petrus canonicus et Reinaldus simplex canonicus et Radulfus de Munemue et Gaufridus abbas sancti Albani cum priore et pluribus monachis eiusdem ecclesie et Rodbertus prior de Meret et Reinaldus canonicus eiusdem ecclesie et Ilbertus magister infirmorum sancti Iuliani et multi alii tam clerici quam laici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter