utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510052

Charter Number: 01510052
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
A dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus parrochianis suis salutem et benedictionem episcopalem Ex pastoralis cum officio quam suscepimus debitores sumus universis per diocesim nostram constitutis et ad eorum provisionem ex nomine quoque dignitatis admonemur Verumptamen speciali quadam sollicitudine illorum securitati et quieti nos amplius invigilare oportet qui abiecta laboriosa sarcina mundi que ipsius sunt fugiunt et exhonerati et liberi amplexus illius qui sanctarum animarum sponsus est querunt Nimirum hoc intuitu fratres qui apud Neuhusiam canonice vivere proponunt secundum consuetudinem Premonstratensis ecclesie una cum abbate ipsorum universas que possessiones eorum iuste et canonice adquisitas sive adquirendas sub protectione ecclesie nostre et nostra suscipimus In primis videlicet mansuram capitalem domus Petri de Golsa cum curia ubi castellum suum fuit et dimidium dominii sui in Neuhus tam in agris quam in pratis molendinis et aquis marescis et turbariis et in omnibus que ad usum et utilitatem ipsius fieri possunt exceptis rusticis et terris suis et decimam sue partis molendini de Golsa et quinque acras prati in ipsa villa cum piscina in Humbria et duas acras prati in Barua cum navi plena lignorum et decimam quatuor navium lignorum et in Kilvingholm triginta acras ex una parte ville et sexdecim ex altera et duas acras prati in eadem villa iuxta Humbriam et piscinam ibidem et ecclesiam sancte Margarete de Haburch cum omnibus pertinentiis suis et una bovata terre ad utware et vi partem ecclesie omnium sanctorum de Broclesbi et ecclesiam sancti Botulfi de Saxelebi cum omnibus appendiciis suis Hec omnia dedit eis predictus Petrus concedente Rannulfo de Baiocis cum heredibus suis et concedente comite Willelmo cum filio suo preterea ecclesiam sancti Petri de Halton quam eis dedit Radulfus de Halt concedente fratre suo et herede Gervasio cum omnibus pertinentiis suis et de cetero ecclesiam de Kirningtun ex donatione Gaufridi de Neuhus et Willelmi filii et heredis eius cum omnibus appenditiis suis et unam bovatam terre et mansionem in Caburnia quam Rannulfus de Baiocis eis dedit Si quis huius scripti nostri constitutionem sciens contra eam temere venire temptaverit et eorum possessiones vel bona auferre vel diripere vel minuere noverit se divine ultioni subiacere puniendum si secundo et tercio commonitus ad satisfactionem venire noluerit Ceterum patroni et adiutores eorum celestis benedictionis mereantur effici participes Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter