utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510053

Charter Number: 01510053
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander dei gratia Lincolnensis episcopus omnibus in Christo dilectis filiis ecclesie cui deo auctore preest salutem et dei benedictionem et suam Petitioni quam ad religionis stabilitatem et animarum salutem cognoscimus pertinere nostrum est sub celeritate assentire et firmare Quo circa carissimi filii nostri Wigoti prioris de Oseneia et fratrum suorum iustis precibus facilem assensum prebentes ecclesiam sancte Marie in qua divino mancipantur officio que in insula que Oseneia vocatur fundata atque sita est sub tutelam sancte Marie et nostram protegendam suscipimus et presentium litterarum sanctione munimus auctoritate officii quo fungimur statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona inpresentiarum hec eadem ecclesia fidelium oblatione iuste et canonice possidet inviolata ipsis eorumque successoribus firma et inconcussa permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis videlicet ecclesiam de Cudelent de Vest de Hochenert de Cleidon de Cestrent de Stanes et quicquid Roberti de Oleio huius ecclesie fundatoris erat in Oseneia cum omnibus mansuris quas habuit supra waram que est de molendinis que sunt iuxta castellum Oxenef et decimationes de ipsis molendinis et omnem terram illam quam huic eidem ecclesie infra burgum Oxenef isdem prefatus Robertus contulit et carta sua confirmavit Ethonam totam cum omnibus ad eam pertinentibus preter molendinum et Speruseiam et duas solidatas redditus quas tenuerat From capellanus et decimat Nicholai de Stodeham infra Hochenert liberum servitium Hugonis Franc de dimidia hida et unam virgatam terre et de dono regis Stephani et imperatricis prebendam lx solidorum de Bensen xxiiii de Beint xxiiii de Hetdred xii et v solidos et v denarios et obulum et quadrantem infra burgum Oxenef de terra illa que dicitur Octovirgate regis cum omnibus ad eam pertinentibus consuetudinibus et libertatibus de dono regine Aliz unam hidam que iacet apud Haneberg et pertinet ad Stant Langneiam cum omnibus suis pertinentiis de dono Gaufridi Cam de Glint et terram de feodo Roberti Folioth de dono eiusdem que iacet in magno vico Oxen et terram quam Radulfus filius Siwardi dedit et terram quam Eva Pulc dedit et quicquid in futurum deo propitio concessione seu largitione principum vel oblatione fidelium aut aliis iustis modis poterunt adipisci eis et eorum successoribus regularem vitam professis inconcussa et illibata permaneant eorum omnimodo usibus profutura salvis dignet et consuet episcopi et ecclesie Lincolniensis Huius igitur nostre confirmationis contradictores atque convulsores huiusque ecclesie invasores rerum atque vastatores si secundo et tercio commoniti ad satisfactionem non venerint anathematis vinculo ligamus Cunctis autem eidem loco sua iura conservantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus hic fructum bone operationis percipiant et in futuro premia eterne beatitudinis obtineant Amen Amen Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter