utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510057

Charter Number: 01510057
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus fidelibus sancte dei ecclesie clericis et laicis salutem et paternam benedictionem Sciatis quod ego confirmo et firmiter concedo quod moniales de Styk teneant bene et in pace et quiete et honorifice totam terram de Stykestwad cum ecclesia eiusdem ville et totam terram de Hundingtun et de Torp cum ecclesiis earundem villarum liberas et solutas ab omni seculari servitio et cum omnibus eisdem terris pertinentibus sicut Lucia comitissa eis dedit et concessit in elemosinam pro salute anime sue et omnium parentum suorum et sicut Ranulfus comes Cest et Willelmus de Rom illud postea confirmaverunt et concesserunt per cartas suas Quare precor vos sicut filios karissimos sancte ecclesie ut eas pro salute animarum vestrarum adiuvetis et manuteneatis et de beneficiis vestris eis impertiamini Sub anathemate pono ne aliquis violentia vel rapina illud donum eis auferat Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter