utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510064

Charter Number: 01510064
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1123 - 1133
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - MS Add 3021 (f410r)
map View Map
Charter:
Alexander dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus contemporaneis et posteris suis salutem et dei benedictionem Notum sit universis fidelibus me interfuisse conventioni que facta fuit inter Robertum abbatem sancte Marie de Thorn et Gaufridum de Traileo filium Gaufridi senioris que talis fuit Ipse Gaufridus iunior ob salutem anime patris sui et peccatorum suorum remissionem dono donavit ecclesie sancte Marie de Thorneia et monachis ibidem deo servientibus tres virgatas terre cum omnibus eisdem pertinentibus liberas et quietas ab omnibus consuetudinibus a gheldis et danegheldis etiam a murdro et latrocinio que si evenerint idem Gaufridus ex proprio marsupio eas erga regem acquietabit Concessit etiam eis et per vadimonium suum super altare optulit duas partes decime sue de Giveldena sicut pater eius vivens cum virgatis supradictis ecclesie concesserat Faciet autem illas tres virgatas terre adminus xv solidos per annum valere et duas partes decime alios xv solidos Clamat etiam quietam deo et sancte Marie illam calumpniam que fuerat inter abbatem et Gaufridum de uno millenario anguillarum sciantque universi definitum fuisse ante me quod Gaufridus supradictus sacerdoti de Giveldena sic necessaria adinveniet ut non habeat ullam causam super his conquerendi de abbate Huius conventionis sum ego testis et dominus Nigellus decanus Lincolniensis et Hugo archidiaconus Bedeford et Herbertus Ebrardus et Hunfredus capellani episcopi []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter