Charter Document - 01510068
Charter Number: 01510068
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis salutem Religiosis desideriis assensum prebere non est immorandum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum Huius igitur rationis intuitu dilectis filiabus nostris monialibus de Kedingt in quo divino mancipate sunt obsequio cum omnibus que in presentiarum iuste et canonice possident vel in futuro rationabili modo adipisci poterunt in perpetuam elemosinam sicut carte advocatorum testantur confirmamus et sigilli presentis munimine salva tamen in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate corroboramus Benefactorum suorum nomina propriis dignum duximus exprimenda vocabulis Galfridus filius Roberti de Kedingtona dedit eis in puram et perpetuam elemosinam ecclesiam beate Margarete de Kedigtona cum omnibus pertinentiis suis et terram que fuit Thurkil cum pertinentiis suis et loca in quibus earum sunt edificia cum communi pastura totius terre sue Rogerus de Millei dedit eis in eadem villa totam terram Osberti filii Outh cum crofto Adestani molendinarii et communem pasturam Iohannes filius Mengi dedit eis in campis Welleton lx acras terre cum communi pastura ville Brianus filius Alani dedit eis xx acras terre in eisdem campis et communem pasturam Alexander de Welleton dedit eis xv acras in illis eisdem campis et communem pasturam Alanus de Welletona ix acras in sepedictis campis et communem pasturam Thomas de Elkintona dedit eis in campis Elkintone xii acras et communem ville pasturam