utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510071

Charter Number: 01510071
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1156
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Rob dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie fidelibus salutem Ex suscepti offitii amministratione nobis incumbit religiosorum virorum utilitatibus in futurum providere et benefitia quibus sustentari debent sicut a fidelibus eis concessa rationabiliter et cartis confirmata sunt pontificali auctoritate solidare Hinc est quod dilectorum filiorum nostrorum monachorum de Albem iustis peticionibus benignum prebentes assensum ecclesias et quascumque alias possessiones in nostra diocesi a nobilibus viris Stephano comite Albem et Willelmo eius filio ecclesie sancti Martini de Albem et monachis in eo deo servientibus rationabiliter concessa et confirmata sunt paterno affectu eis concedimus et presentis scripti pagina roboramus ecclesiam de Barou cum appenditiis suis et decimam dominii de Wilesbi ecclesiam de Grossebi et decimam dominii de Audolbi ecclesiam de Carlentona cum appenditiis suis ecclesiam de Bitham cum appenditiis suis Omnibus itaque eidem ecclesie sua iura servantibus dei misericordiam et benedictionem imploramus e contrario vero intentibus et iniuste vexantibus extremi examinis ultionem comminando inferimus Actum anno ab incarnatione domini MCLVI T Philippo abbate de Toren et Ronf eius canonico Radulfo abbate de Parco Lude et Thoma de Brakenb eius monacho Roberto archidiacono Linc magistro Malgero et magistro Wamero apud Lud
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter