utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510078

Charter Number: 01510078
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Confirmation
Date: 1151 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus ecclesie dei fidelibus salutem et dilectionem Litem inter monachos de Bealveir et Gilebertum personam de Halton et Gaufridum de Normanvilla super ecclesia de Hornigewalt in presentia nostra hoc modo terminatam esse meminimus Veniens in presentiam nostram dictus Gilebertus una cum Gaufrido de Normanvilla omne ius advocationis predicte ecclesie manifeste quietum clamante eandem ecclesiam liberam et quietam ab omni subiectione Halton ecclesie in manu nostra refutavit et prefatis monachis absolutam restituit literas quoque compositionis in presentia domini Cantuariensis archiepiscopi et apostolice sedis legati super eadem ecclesia facte nobis reddidit et modis omnibus a causa illa recessit et se iniuste super eadem possessione monachos vexasse palam confessus est Hanc itaque ecclesiam de Hornigewald monasterio de Beaveair libere concedimus et episcopali auctoritate confirmamus salva in omnibus debita reverentia et subiectione matris Lincolniensis ecclesie Teste Hugone Legr archidiacono Rogero Lincolniensi precentore Radulfo Cadom
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter