utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510082

Charter Number: 01510082
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gratia Lincolniensis episcopus D archidiacono Buching et universo clero salutem Oportet nos in custodia gregis dominici quem sua gratia nobis committere dignatus est vigili cura esse intentos sed specialius quadam diligentia quieti religiosorum providere ut eo liberius in divino cultu cui se mancipaverunt queant militare quo fuerint a molestiis perturbationum expediti Quocirca dilecto fratri nostro Ricardo abbati sancte Marie de Bitlesden et fratribus suis monachicam vitam professis necnon et successoribus eorum regulariter victuris in perpetuum auctoritate episcopali confirmamus et presentis pagine testimonio communimus ecclesiama ipsam sancte Marie de Bitlesden cum omnibus que iuste possident Hoc statuentes ut monachis deo ibidem servientibus vel servituris quecumque iuste in presenti possident vel in futurum largitione principum seu oblatione fidelium aut aliis rationabilibus modis poterunt adipisci illibata permaneant et ut nullus eos malignis et iniustis fatigationibus presumat inquietare Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter