utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510083

Charter Number: 01510083
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1151 - 1152
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
R dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie fidelibus salutem Sciant presentes et futuri quod Robertus filius Guillelmi deposuit se ab omni reclamatione et calumpnia quam super terra Bethlesden et Mariland adversus dilectum filium nostrum Ricardum abbatem et monachos de Bethlesdenia diu habuerat et in manu nostra refutavit eandem scilicet donationem quam Ernaldus de Bosco predictis fratribus fecerat de eisdem terris carta sua confirmans et ex parte sua et heredum suorum concedens tali etiam tenore quod nisi posset prenominatis fratribus hanc donationem guarentizare daret calumniatoribus escambium ad valorem predictarum terrarum Hoc ipsum nos audientes ratum habemus et episcopali auctoritate confirmamus T Guillelmo Norhamt David Bochinch Hugone Legrec Rodberto Oxinef Nicholao Bedeford archidiaconis Rogero Lincolniensi precentore Ricardo de Ameri Rodberto de Burneh Rogero medico anno ab incarnatione domini MCLI die festo sancti Remigii apud sanctum Albanum Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter