utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510084

Charter Number: 01510084
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Confirmation
Date: 1151 - 1152
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Rodbertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie filiis salutem Noverit tam presentium quam futurorum universitas controversiam et reclamationem quam Rodbertus filius Guillelmi adversus dilectum filium nostrum abbatem Betlesden et monachos eiusdem loci calumpniando terram Betlesden et Mariland diu habuerat deo volente sicut subscribitur esse finitam Idem Rodbertus in presentia nostra veniens totam calumpniam et reclamationem quam in predictis se habere dixerat terris in manu nostra refutavit ac dimisit Et quoniam benefitiorum monasterii predicti loci se et predecessores suos et heredes participes constituere volebat eandem donationem quam Ernaldus de Bosco abbati et prefatis fratribus fecerat ex parte sua et heredum suorum concessit et confirmavit liberam et quietam ab omni consuetudine seculari et exactione in perpetuam elemosinam et hoc ipsum carta sua premunivit Nos vero hanc donationem ratam habemus et presentis attestatione sigilli salvis ecclesie Lincoliensis dignitatibus et consuetudinibus eandem confirmamus precipientes episcopali auctoritate ut hec eadem bene et honorifice et absque alicuius inquietatione teneant et possideant Testibus istis annotatis Guillelmo Norhant David Bochingehamensi Hugone Legrec Roberto Oxinefordensi Nicholao Bedefordensi archidiaconis Rogero precentore Lincolniensi Ricardo de Ameri Roberto de Burneham Rogero medico anno ab incarnatione domini MCLI die festo sancti Remigii apud sanctum Albanum Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter