utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510087

Charter Number: 01510087
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Ab exordio fidei sancta ecclesia per orbem terrarum longe lateque diffusa fidelium beneficiis aucta in suis membris excrevit unde et sancte religionis conventus in divino confortantur et aluntur obsequio Et quoniam nobis ex iniuncto incumbit officio ea que in nostra vel ex nostra dyocesi beneficia conferuntur ecclesiis quantum ex nobis est nostra auctoritate roborare concedimus et presenti scripto confirmamus elemosinam quam Walterus de Gaunt concessit et dedit ecclesie sancte Marie de Brid videlicet ecclesiam de Edenham et ecclesiam de Witham cum capellis suis et dimidiam ecclesiam de Suthferiby cum terris et decimis et elemosinis et omnibus tenuris et rebus eisdem ecclesiis pertinentibus sicut ipsius Walteri de Gaunt carta testatur que nostris oblata est conspectibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter