utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510090

Charter Number: 01510090
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1157
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document eCartae - Actes des évêques d'Évreux
map View Map
Charter:
Universis sancte ecclesie filiis et fidelibus Ricardus Lundoniensis Rotrocus Ebroicensis Robertus Bathoniensis Willelmus Norwicensis Hilarius Cicestrensis Gislebertus Herefordensis Robertus Lincolniensis episcopi salutem Rerum gestarum memoria provide litteris committitur ne tractu temporis ea que semel recte terminata sunt iteratis refragati oribus perturbentur Inde est quod universitati vestre presentis scripti attestacione notum facimus quod controversia temporibus nostris nata que inter venerabilem patrem nostrum Theobaldum Cantuariensis ecclesie archiepiscopum et Silvestrum abbatem monasterii sancti Augustini Cantuariensis super facienda sibi professione ab eodem abbate versabatur iuxta mandatum domini pape Adriani sub presentia nostra hoc modo terminata est Dederat enim ipsi abbati prenominatus papa in mandatis precipiendo quatenus infra xxx dies post susceptionem litterarum suarum omni appellatione et occasione remota eam eidem archiepiscopo faceret sicut aliquem abbatum illius monasterii alicui archiepiscoporum Cantuariensium fecisse constabat Sed quia abbas diffitebatur sibi constare predecessores suos hanc professionem fecisse licet hoc in regno publice innotuisset religiosi viri tactis sacrosanctis evangeliis iuravere se vidisse et audisse Hugonem eiusdem Silvestri decessorem memoratam professionem Willelmo pie recordationis Cantuariensi archiepiscopo more debito sine contradictione fecisse Ad hec etiam vidimus scedulas in quibus professiones multorum abbatum ipsius monasterii manifeste nobis scripte apparuerunt Facta itaque fide abbati et his qui aderant predecessorum suorum secutus vestigia professionem in hec verba fecit et crucis signo complevit atque munivit [] Ex his igitur intelleximus quod nulla de cetero inter ipsorum successores de facienda professione contradicto debeat instaurari Facta est hec professio apud Northamtoniam anno gratie MCLVII Henrici regis secundi anno iii mense Julio xvi kalendas Augusti presentibus episcopis octo Abbatibus xii ipso quoque rege Henrico et quam pluribus aliis tam de transmarinis quam de partibus Anglicanus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter