utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510091

Charter Number: 01510091
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1161
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus Robertus dei gratia Lincoliensis episcopus salutem Universitati vestre notum facimus nos dilectis filiis nostris monachis de Acra in perpetuam elemosinam concessisse ecclesiam de Suttona et ecclesiam de Lutton cum omnibus libertatibus et pertinentiis suis ad proprium victum eorum et pauperum sustentationem sicuti Ricardus de Hai et antecessores eius eis donaverunt et cartis suis confirmaverunt Et ut hanc donationem maior sequatur auctoritas eam presenti scripto et sigilli nostri munimine corroboramus salva tamen dignitate in omnibus Lincolniensis ecclesie Hiis testibus Alexandro archidiacono magistro Petro de Mel magistro Rogero Gerardo canonico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter