utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510097

Charter Number: 01510097
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gracia Linc episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Licet cunctis sub presulatus nostri regimine constitutis ex iniuncti officii debito tenemur obnoxii paterna sollicitudine prouidere Hiis tamen uberius debitores existimus quos sub arctioris uite proposito deo seruire nouimus Inde est quod ad peticionem et precem Petri filii Henrici de Bilingheie concessimus et presentis scripti attestacione confirmauimus dilectis in Christo filiabus nostris sanctimonialibus de Catteleia et fratribus earum clericis et laicis qui sunt de ordine de Sempingham in dioecesi nostra constitutis in insula que uocatur Catteleia ecclesiam sancti Andree de Bilingheia cum omnibus pertinenciis suis quam Petrus eiusdem ecclesie patronus assensu heredum suorum eis in perpetuam elemosinam sub nostra dedit presencia sicut ipsius Petri carta testatur quatinus eam perpetuo ad proprios usus de consensu nostro possideant et maiorem predictarum sanctimonialium in posterum securitatem et pacem hanc confirmacionis nostre paginam sigilli nostri apposicione munitam et bonorum testimonio uirorum roboratam eisdem concedere dignum duximus episcopali auctoritate sub anathemate inhibentes ne quis eas ausu temerario a iam dicta ecclesia sibi ex dono predicti Petri per manus nostras collata aliqua arte detrahere uel defraudare presumat Hiis testibus Roberto archidiacono magistro Malgero Roberto decano de Noket Galfrido de Cauz Wydone de Ver Eustachio de Bergates Galfrido milite de Scapwic
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter