utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510099

Charter Number: 01510099
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Confirmation
Date: 1148 - 1156
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos intuitu dei et favore religionis ad petitiones Willelmi et Huberti de sancto Claro quorum cartas inspeximus concessisse et confirmasse monachis sancti Iohannis de Colecestr ad vestimenta sua ecclesiam de Hamerton cum omnibus suis pertinentiis et proventibus in usus proprios perpetuo possidendam salvo in omnibus honore et reverentia sancte Marie Lincolniensis ecclesie et salva competenti vicaria assignanda in minutis decimis et obventionibus altaris vicario qui ad presentationem abbatis et monachorum in eadem ecclesia perpetuo ministrabit Qui vicarius de omnibus episcopalibus consuetudinibus nobis et successoribus nostris debet respondere Confirmamus etiam eis omnes possessiones suas tam in terris quam in decimis quas in episcopatu Lincolniensi pia fidelium largitione canonice sunt adepti nominatim de Berton et de Sandeya et de Sanford duas partes decimarum et de Eaton dimidiam decimam et totam decimam molendinorum et padnagii de Estonia duas partes decimarum et de Walchra duas partes decimarum et de molendino totam decimam sicut eedem possessiones et decime auctentico scripto illustris regis Anglorum Henrici necnon et aliorum fidelium qui easdem possessiones pro redemptione animarum suarum deo optulerunt ecclesie sancti Iohannis Baptiste et precursoris domini confirmantur Confirmamus etiam eidem monasterio sancti Iohannis quicquid in futuro prestante domino in episcopatu Lincolniensi pia fidelium devotione iustis modis poterunt adipisci Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetuam habeat cum firmitate stabilitatem eam presenti scripto perpetuare et sigilli nostri patrocinio curavimus roborare Hiis testibus Martino thesaurario Laurentio canonico magistro Nigello magistro Petro Symone clerico Mauritio presbitero Roberto clerico Mauritio et Alexandro capellanis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter