utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510112

Charter Number: 01510112
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus univetsis catholice ecclesie filiis salutem Cum ea que ex largitione devotorum dei fidelium pauperum Christi consolationi erogata sunt et religiosorum collata utilitati summa cum devotione immutilata conservare et maioris munimine perpetuitatis corroborare debeamus harum inspectione notum facimus universitati vestre quod hospitali de Ellesham et canonicis ibidem domino famulantibus pauperum Christi sustentationi quecumque in cartis Walteri de Amundevill dapiferi nostri exprimuntur in perpetuam elemosinam assignamus episcopali autoritate qua deo cooperante fungimur concedimus et presentis scripti munimine corroboramus Que veto ex iamdicti Walteri dapiferi nostri donatione perpetuaque assignatione nostro mediante assensu eidem hospitali et canonicis tante sollicitudinis devotione pie gerentibus pauperum Christi oportunitati conferuntur propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam de Ellesham cum omnibus pertinentiis suis et totam terram quam ipse Walterus in eadem villa habuisse dinoscitur sicut in carta ipsius continetur ecclesiam de Kimerb cum suis pertinentiis ecclesiam de Chirchebi cum suis pertinentiis ecclesiam de Narteford cum suis pertinentiis ecclesiam de Winetorp cum suis pertinentiis et Willelmum filium Lefwini de Ouresb et uxorem suam et filios et filias eorum cum duabus toftis et tribus bovatis terre sicut carta eius testatur et totam terram quam habuit in Rowella et tria molendina apud Winetorp super Trentam sita et quartum in villa de Winetorp quod Turstanus carpentarius de predicto hospitali tenet per duodecim denarios annuatim solvendos et in eadem villa unam toftam cum bovata terre et dimidia quas Rannulfus parvus tenuit Volumus itaque et concedimus quod omnia supradicta ad usus pauperum sepedicto hospitali collata beneficia firma permaneant et inconcussa salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate T Nicholao archidiacono de Hunted Martino tesaurario Lincolniensi magistro Radulfo de Cadumo subdecano Lincolniensi magistro Roberto de Bumeham magistro Malgerio magistro Petro de Melide magistro Laurentio magistro Radulfo phisico Fulcone de Caisneto Willelmo de Bugend capellano episcopi Ricardo Barred magistro Henrico de Norhampton Herveio filio Willelmi Ricardo Lacature Willelmo Talebot Rogero de Oilli Milone de Langetot Iohanne de Langetot
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter