utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510114

Charter Number: 01510114
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus R dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Universitati vestre notificamus quod monasterio beati Petri de Eya et monachis ibidem deo servientibus pensiones annuas debitas et antiquas ecclesiarum quas Robertus Maleth eorum fundator eis dedit in episcopatu Lincolniensi scilicet de ecclesia de Bergebi et de capella de Steynwath sex marcas argenti de ecclesia de Seckebroc xxx et quinque solidos de ecclesia de Weleburn quinquaginta et tres solidos concedimus et auctoritate episcopali confirmamus salva in omnibus apostolice sedis auctoritate et nostre Lincolniensis sedis iustitia Et in huius rei testimonium huic concessioni et confirmationi nostre sigillum nostrum apposuimus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter