utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510129

Charter Number: 01510129
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Religiosis desideriis assensum prebere non est immorandum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum Eapropter iustis peticionibus sanctimonialium de Grenefeld adquiescentes ecclesie sancte Marie de Grenefeld et monialibus ibidem in servitio dei degentibus et in posterum futuris cum omnibus que in presenti iuste et canonice possident ecclesiam de Abi ex dono Eudonis de Greinesbi et Radulfi filii eius cum omnibus pertinentiis suis et culturam de Sunewith que est inter fossatum et boscum et pratum ad caput eiusdem culture et culturam de Wargthewit totamque terram de Boland sicut pratum dividit et sedecim acras prati in his locis ad caput de Boland et in longitudine de Wargthewit undecim acras ad culturam de Sunewith duas acras ad Toftmaram tres acras et boscum totum de Croxehaga quod habuit Normannus et Eisterlund et Thedolfbarnewudam et decimam molendini sui de Abi confirmamus sicut carte prenominati Eudonis et Radulfi filii eius testantur et sigilli nostri attestatione communimus salva tamen in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter