utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510133

Charter Number: 01510133
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Rob dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis salutem Affectu pietatis et iniuncti nobis a deo officii debito commonemur Christi pauperum negocia diligenter attendere et eorum necessitatibus in quantum fas est utiliter providere Ideoque postulacioni dilecti fratris nostri Walteri prioris hospitalis domus Ierlm in Anglia de cuius honestate et religione plenam fiduciam optinemus benivolum acomodantes assensum ecclesiam de Winteneia hospitali domui Wintonie cuius cura eidem fratri nostro Waltero priori commissa esse dinoscitur episcopali autoritate concedimus et presentis sigilli nostri munimine confirmamus statuentes ut illius ecclesie beneficia deinceps in usus pauperum in memorata hospitali domo Wintonie perpetuo accomodentur salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate et canonica obediencia Teste domino Adelalmo decano et Roberto archidiacono Oxenefordie et Nicolao archidiacono Bedeforde et David archidiacono Buchingsir et Baldrico archidiacono Leercestrie et Radulfo de Disci archidiacono Lond et omni capitulo Lincolniensis ecclesie Hec confirmacio ac concessio facta fuit in generali capitulo Lincolniensi anno MCLX secundo ab incarnacione domini Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter