utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510136

Charter Number: 01510136
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158 - 1159
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus catholice ecclesie filiis salutem Quieti religiosorum fratrum providere quos assidue decet dei laudibus invigilare et ex necessitate caritatis et ex nostre administrationis debito compellimur Eapropter dilecti filii Roberti prioris de Kenill et fratrum suorum iustis annuentes petitionibus concedimus ecclesie sancte Marie de Kenill et canonicis ibi deo servientibus et episcopali auctoritate confirmamus ecclesias et terras et omnia que in parochia nostra iuste possident e quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam de Bartona ex donatione Willelmi de Fornell et concessione Ricardi filii Willelmi ecclesiam de Clinton ex donatione Gaufridi camerarii cum una hida terre et dimidia in Ludewella de dono Manasseri Arsic manerium de Hichendena de dono Gaufridi camerarii et concessione Henrici regis senioris et successorum eius ecclesiam de eadem Hichend de dono Nicholai qui illud feodum de ipsis tenuisse dinoscitur ecclesiam de Stiveleia de dono Gaufridi camerarii cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus partem decimationis de dominio Gaufridi camerarii in Mollinton de dono eiusdem manerium de Broch ex donatione Hugonis de Ferrariis et concessione Walkelini nepotis et successoris ipsius vi quoque solidatas terre in Normantona ex dono Willelmi de Alneio concessu Roberti Banastr domini sui Hec itaque et cetera omnia que in presentiarum in nostra parochia ut dictum est iusto titulo consecuti canonice possident presentis scripti pagina et sigilli nostri eis inpressione communimus salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Quare volumus et firmiter statuimus ut has ecclesias et terras et quascumque possessiones habeant et possideant in pace et honorifice cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis sicut in donatorum cartis continetur Siquis itaque huic nostre confirmationis pagine contraire et prenominatas eorum possessiones temere perturbare presumpserit et in presenti nostre districtioni et in extremo examine ultioni subiacebit nisi resipiscens condingne satisfecerit Omnibus autem eis iusta servantibus sit benedictio et pax a deo et domino nostro Ihesu Christo Hiis testibus Ricardo abbate et Anschet priore de Leirc Osm et Vitale canonicis Hugone Barr archidiacono Leirc Radulfo de Disci archidiacono Lund Pagano presbitero de Stanl et Laurentio clerico magistro Radulfo et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter