utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510142

Charter Number: 01510142
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rob dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholie ecclesie filiis salutem Cum ex fidelium dei devotione aliqua ancille Christi beneficia percipiunt nostre incumbit sollicitudini et eas in eisdem fovere et beneficia ipsa prout facultas suppetit immutilata conservare Inde est quod dilectis filiabus nostris monialibus in nemore de Langaleia omnipotentis obsequio mancipatis ecclesiam de Sumerdeby et ecclesiam de Dauby cum suis pertinentiis et totum nemus de Langaleia ex dono et perpetua assignatione Willelmi Pantul heredumque suorum ad abbaciam in honore beatissime virginis Marie construendam et illam partem dominii sui de Langel quam ipsius Willelmi carta exprimit cum iiii bovatis terre in Tunga iuxta prenominatum dominium cum omnibus que in presentiarum ex donatione iamdicti Willelmi optinuerunt auctoritate qua fungimur episcopali in perpetuam elemosinam sicut carte advocatorum testantur concedimus confirmamus et sigilli nostri attestatione communimus salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Test Ricardo abbate Legrec Roberto canonico fratre abbatis magistro Bern Willelmo capellano episcopi Laurentio Gunfrido sacerdote Radulfo presbitero de sancto Leonardo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter