Charter Document - 01510143
Charter Number: 01510143
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
R dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus archidiaconis decanis nec non et omnibus fidelibus per episcopatum Lincolniensem constitutis salutem et paternam benedictionem Quamvis ex iniuncto nobis officio curam omnium nobis subditorum agere debeamus eis tamen in posterum propensius providere monemur quos et ampliori familiaritatis ratione complectimur et artioris vite professores conspicimus Inde est quod dilectis fratribus de Land tam substitutis quam substituendis omnes possessiones quas in nostra diocesi canonice optinent seu in futurum rationabilibus modis deo annuente adipisci poterunt episcopali auctoritate confirmamus et presentis scripti patrocinio cum sigilli nostri inpressione communimus in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam sancti Iohannis eiusdem loci cum pertinentiis suis villam de Lodint cum ecclesia eiusdem ville et omnibus pertinentiis suis Frisebi cum ecclesia eiusdem ville et omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Chetelbi cum capella de Holewele et omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Redrebi ecclesiam de Oudeb ecclesiam de Warlega cum capella de Beltuna ecclesias de Weledun de Westun de Welleham de Petlinge de Assebi iuxta Davintre ecclesiam de Tiltun cum capellis de Whateberga et Merdefeld ecclesiam de Glastun et molendinum de Pantun ecclesiam de Widredelai ecclesias de Ernigworde de Buggedun de Blarwich cum pertinentiis suis Decernimus itaque ut prenominate possessiuncule sed et omnia que largitione quorumcumque fidelium deo dante adepturi sunt firma eis et successoribus eorum et integra et intemerata permaneant Si quis autem easdem vel vi vel fraude minuere perturbare vel auferre temptaverit nisi prius commonitus celerius resipuerit perpetuo anathemati subiaceat et divine ultionis iudicium in se sentiat Quicumque vero prefata bona deo inspirante auxerit a remuneratore omnium bonorum cum remissione omnium peccatorum centuplum accipiat et vitam eternam in futuro in perpetuum victurus cum domino possideat