utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510159

Charter Number: 01510159
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gracia Lincol episcopus uniuersis catholice ecclesie filiis salutem Nouerit uniuersitas uestra nos dedisse et perpetuo in possessionem perpetuam assignasse capitulo beate Marie Linc duas bouatas terre que fuerunt quondam Hereberti filii Steinlit in Nortona cum tofto uno et aliis pertinenciis suis in recompensatione quatuor solidorum redditus quos habebat in situ loci in quo nostra Lincoll construximus edifitia Volumus itaque quod iam dictum beate Marie capitulum prefatas bouatas terre cum suis adiacentibus libere et quiete semper et honorifice possideat saluo iure Milonis clerici de Norton et heredum suorum Testibus Waltero de Amundavill dapifero magistro Petro Willelmo Clemente Willelmo de Bugend capellanis magistro Malgerio Laurentio Godrico de Crosseholm et Fulchero
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter