utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510161

Charter Number: 01510161
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exemption
Date: 1160 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Dei gratia Lincolniensis Episcopus omnibus fidelibus Dei salutem Noverint universitas vestra nos remisse omnibus prebendis Lincolniensis ecclesie imperpetuum omnia jura episcopalia et omnes exacciones et volumus quod omnes canonici Lincolnienses perpetuam in prebendis suis et omnibus possessionibus que ad prebendas pertinent libertatem habeant ita quod decetero nulli liceat Archidiacono vel Archidiaconorum Officiali de prebendis vel de ecclesiis que ad communionem Lincolniensis ecclesie pertinent aliquid exigere vel homines eorum in placitum ponere set eandem omnino habeant canonici libertatem in prebendis suis quam habent canonici Salesburiensis ecclesie in suis Prefatam vero libertatem sub diaconatum sic et ecclesie Lectonie que ad sub decanatum pertinere dinoscitur necnon et ecclesie Omnium Sanctorum in Ballio que de Cancellaria est nostre ecclesie perpetuo concedimus et presentes sigilli nostri attestacione communimus et corroboramus Testibus Martino thesaurario Radulfo sub decano Galfrido capellano domini Regis Willielmo de Bugeden capellano Fulcono de Chaisn canonico Magistro Radulfo Medico Laurentio Gilleberto de Sempringham Millone Clemento Priore de Helesham Thoma canonico de Grimesby et Magistro Malgero
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter