utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510177

Charter Number: 01510177
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1161
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rob dei gratia Lincolniensis episcopus A decano totique capitulo beate Marie Linc Waltero dapifero et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse magistro Malgero de Newerc clerico meo et heredibus suis mansionem cum iiii bovatis terre quas Ulfus antiquitus tenuit in Netelham reddendo michi et successoribus meis annuatim pro omnibus serviciis [] solidos et vi denarios sicut Ulfus solet reddere Et volo et firmiter precipio quod de me et successoribus meis hanc tenuram bene et in pace et honorifice teneat et hereditarie possideat Ivo namque filius Ulfi qui eam adversus heredes Godwini et uxorem suam qui eam iniuste occupaverant diracionaverat illam cum omnibus que ad eam pertinent predicto Malgero et heredibus suis dedit pro quindecim marcis et in curia mea quietam reddidit Hiis t Baldrico de Sigill magistro Hamone cancellario magistro Rogero Kersint Ricardo et Gilberto capellanis episcopi Waltero dapifero
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter