utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510178

Charter Number: 01510178
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
+ Rob dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie filiis salutem Magnus dominus et magna est bonitas eius et munificentie eius non est numerus qui sicut fidelium suorum numerum cotidiano augmento multiplicat ita eorum usibus que necessaria sunt summa liberalitate ministrat ipse itaque ex sue pietatis habundantia servis suis auctor est omnium beneficiorum nos vero data ab ipso potestate ad eorum defensionem accepimus ministerium Eapropter dilecti filii nostri Gerlonis abbatis ecclesie sancti Marcialis de Neus et fratrum ibidem sub canonice relligionis professione deo servientium iustis petitionibus annuentes eandem ecclesiam cum omnibus bonis et possessionibus ad eam pertinentibus quas vel in presentiarum canonice possidet vel in futurum iuste poterit adipisci sub nostram protectionem suscipimus et eidem ecclesie eadem bona et possessiones suas episcopalis officii quo fungimur auctoritate firmamus in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis mansuram in qua abbatia fundata est cum tribus virgultis et totum dimidium dominii Petri de Neus in eadem villa cum omnibus pertinenciis suis et sextam partem ecclesie de Broclosbi cum quadam masura ecclesiam de Haburch cum tota terra quam in ipsa villa Petrus de Goussa habuit et decimam molendini de Goussa de parte predicti Petri et sex acras prati in Goussa cum piscina in Humbra et duas acras prati in Barawa cum navi plena lignorum et decimam omnium navium lignorum Petri de Goussa quas homines sui de Barawa et de Goussa ei debent et xl et sex terre acras in Kilvingholm et decimam acram omnium pratorum et unam piscinam in eadem villa prefati Petri et vi bovetas terre in Parva Limbergia et duas partes ecclesie de Saxebia et terram de Brodholm et xl acras cum duobus nemoribus ultra Fossedic et totum servicium unius militis quod pertinet ad Neus et quinque bovetas terre in Caburna cum duabus masuris et ecclesiam sancti Petri de Halt que vocatur Nordkilvingholm et decimam molendini de Scitra Radulfi de Halt et in Odenebi unam marcam argenti et xxiiii solidos et vi nummos in Kerningtun et totam terram in Limbergia que adiacet terre canonicorum de Torent usque ad viam qua itur ad Seuerbi infra magnam viam qua de Castra itur ad Kirningt et terram de Hennedala et communem pasturam Magne Limbergie in Rodewelle i bovetam terre cum i masura in magna Limbergia ii bovetas terre cum una masura et i sexterum frumenti in Kirningt et ii bovetas terre cum i masura in Broclosbi Statuimus ergo et ut hec omnia prenominate ecclesie integra conserventur salva in omnibus matris ecclesie Lincolniensis reverentia nostraque et successorum nostrorum debita obedientia et eciam ecclesiam sancti Michaelis Irefordie cum appentitiis suis et terram Walteri que fuit Morcharii in eadem villa et Acraholm cum appentitiis suis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter