utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510179

Charter Number: 01510179
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1156
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rob dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie filiis salutem Magnus dominus et magna est bonitas eius et munificentie eius non est numerus Qui sicut fidelium suorum numerum cotidiano augmento multiplicat ita eorum usibus que necessaria sunt summa liberalitate ministrat Ipse itaque ex sue pietatis habundantia servis suis auctor est omnium beneficiorum nos vero data ab ipso potestate ad eorum defensionem accepimus ministerium Ea propter dilecti filii nostri Gerlonis abbatis ecclesie sancti Marcialis et sancte Marie de Neuhus et fratrum ibidem sub canonice religionis professione deo servientium iustis peticionibus annuentes eandem ecclesiam cum omnibus bonis et possessionibus ad eam pertinentibus quas vel in presentiarum canonice possidet vel in futurum iuste poterit adipisci sub nostram protectionem suscipimus et eidem ecclesie eadem bona et possessiones suas episcopalis officii quo fungimur auctoritate firmamus in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis totam terram quam Petrus de Gausla fundator eiusdem abbacie habuit in Neuhus cum rusticis et hominibus molendinis et stagnis pratis et marescis pasturis et turbariis terris cultis et terris de hutwara et omnibus rebus que in eadem villa ad donationem eiusdem Petri pertinuerant scilicet cum sexta parte ecclesie de Broclesbi et una bovata terre ad utwara cum mansuris et aliis appendiciis ecclesiam quoque de Haburc cum una bovata terre ad utwara cum omnibus rebus et terris que ad illam ecclesiam pertinent et in Kilmingholm l et iii acras terre et decimam acram pratorum eiusdem Petri cum piscatorio in Humbre et unam mansuram in maresco de Gousla et sex acras prati cum piscatorio in Humbre et unam bovatam terre in Halesbi et duas partes ecclesie de Saxelebi et terram de Brodholm que pertinet ad terram Willelmi de Perci item in Brodholm quicquid pertinet ad feudum Albrede de Tocnio et quadraginta acras cum duobus nemoribus ultra Fossedic et servicium unius militis quod pertinet ad Neuhus quod Randulfus de Baius advocatus predicte abbacie et Hugo filius et heres eius concesserunt cum Petro de Gausle ante capitulum Lincolniense in perpetuam elemosinam predicte abbacie in Caburne de feudo Randulfi de Baius unam bovatam terre et unam mansuram Item in Caburne de feudo Alani filii Glai duas bovatas terre et unam mansuram item in Caburne de feudo Galfridi de Turs septies viginti acras terre cum duabus mansuris una infra villam altera extra que in se continet iiii acras terre et pasturam dcc ovium et totidem agnorum in Neuhus etiam hominium Willelmi filii Galfridi de Neuhus et totam terram suam de Neuhus et quicquid ad eandem terram pertinet quod Galfridus de Turs dominus eius dedit ecclesie sancti Marcialis de Neuhus concedente hoc eodem Willelmo id est tam terram eius de Neuhus quam terram Redwi cum omnibus pertinenciis suis in Altunia ecclesiam sancti Petri et decimam molendini de Scihere Radulfi de Haltun in Outhenebi totam terram que pertinet ad socna de Castre scilicet totam terram quam rex [] in Kirningetune xx iiii solidos et vi denarios et unum sextarium frumenti in Croxtune duas bovatas terre de feudo Alani de Lamare cum pertinenciis suis et in Hennedale totam terram que est iuxta terram canonicorum de Thorentune usque ad viam que ducit ad Seuerebi infra magnam viam qua itur de Castre ad Kimingtune et communem pasturam Magne Linberge in Rodewelle sex bovatas terre cum una mansura in Broclesbi de feudo Gileberti filii Nigelli duas bovatas terre cum una mansura in Magna Lingbergie de feudo Hugonis de Scoteni duas bovatas terre cum una mansura ex donatione eiusdem Hugonis de Scoteni et Lamberti filii et heredis sui et in Hennedale predictus Hugo et Lambertus dederunt quicquid habuerunt in Hireford ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus que ad eam pertinent et terram que fuit Morcharii et terram que fuit Grim cum una mansura que dicitur Tolecrofth ad cimiterium sororum in campis de Clakesbi Acreholm cum omnibus appendiciis suis in campis de Nortune locum de Rodemilne in quo est capella sancti Iacobi cum decem bovatis terre et duabus culturis scilicet Kirkehil et Brigghedaile et tribus acris et tribus mansuris infra villam Nortune in Glenteworthe ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus pertinenciis suis in Wintringtune de soca de Kirketune tres carrucatas terre et quicquid ad eas pertinet cum omnibus libertatibus suis in Haburc de feudo Willelmi Berner unam bovatam terre et unum toftum in maresco cum pastura ccc ovium in campis de Clakesbi de feudo Godardi in diversis locis xxi percatas terre et dimildium bovate terre culte in teritorio de Crokesbi de feodo Willelmi Bekett Duvemilne cum terra adiacenti et decem acras terre versus Hireford item in Crokesbi terram Rothof filii Ketelli cum pertinentiis suis in Binnebroc de feudo Walteri filii Alfredi unam bovatam terre cum una mansura et pastura c ovium et communi de villa item in Binnebroc de terra Roberti archidiaconi unam bovatam terre cum una mansura et pastura c ovium Hec predicta episcopali auctoritate confirmamus salva in omnibus dignitate Lincolniensis ecclesie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter