utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510180

Charter Number: 01510180
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1156
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rob dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie filiis salutem Magnus dominus et magna est bonitas eius et munificentie eius non est numerus Qui sicut fidelium suorum numerum cotidiano augmento multiplicat ita eorum usibus que necessaria sunt liberalitate ministrat Ipse itaque ex sue pietatis habundantia servis suis auctor est omnium beneficiorum nos vero data ab ipso potestate ad eorum defensionem accepimus ministerium Ea propter dilecti filii nostri Gerlonis abbatis ecclesie sancti Marcialis et sancte Marie de Neuhus et fratrum ibidem sub canonice religionis professione deo servientium iustis peticionibus annuentes eandem ecclesiam cum omnibus bonis et possessionibus ad eam pertinentibus quas vel in presentiarum canonice possidet vel in futurum iuste poterit adipisci in nostra protectione suscipimus et eidem ecclesie eadem bona et possessiones suas episcopalis officii quo fungimur auctoritate firmamus in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis totam terram quam Petrus de Gosla fundator eiusdem abbacie habuit in Neuhus cum rusticis et hominibus molendinis et stangnis pratis et marescis pasturis et turbariis terris cultis et terris de utware et omnibus rebus que in eadem villa ad donationem eiusdem Petri pertinuerant scilicet cum sexta parte ecclesie de Broclesbi et una bovata terre ad utwara cum mansuris et aliis appendiciis ecclesiam quoque de Haburc et unam bovatam terre ad utwara cum omnibus rebus et terris que ad illam ecclesiam pertinent et in Chilmingeholme l et iii acras et decimam acram pratorum Petri cum piscatorio in Humbre et decimam ipsius partis molendini de Golse et unam mansuram in maresco de Gosle et sex acras prati cum piscatorio in Humbre et decimam lignorum que homines operarii debent Petro ex consuetudine et in Humbra unam navatam lignorum et duas acras prati et duas partes ecclesie de Saxelebi et terram de Brodholm que pertinet ad terram Willelmi de Perci item in Brodholm de feudo Albrede de Toenio quicquid pertinet et quadraginta acras cum duobus nemoribus ultra Fossedic et servicium unius militis quod pertinet ad Neuhus quod Randulfus de Baius advocatus predicte abbacie et Hugo filius et heres eius concesserunt cum Petro de Gusle ante capitulum Lincolnie in perpetuam elemosinam predicte abbacie in Caburne de feudo Randulfi unam bovatam terre et unam mansuram item in Caburne de feudo Alani filii Glai duas bovatas terre et unam mansuram Addimus etiam hiis dominium Willelmi filii Galfridi de Neuhus et totam terram suam de Neuhus et quicquid ad eandem terram pertinet quod Galfridus dominus eius de Turs dedit ecclesie sancti Marcialis concedente hoc eodem Willelmo id est tam terram de Neuhus quam terram Redwi item in Caburne de feodo Gaufridi de Turs septies xx acras terre cum duabus mansuris una infra villam et altera extra continente in se quatuor acras terre et pasturam dcc ovium et totidem agnorum in Haltona ecclesiam sancti Petri et decimam molendini de Schitere Radulfi de Haltona in Outhenbi totam terram que pertinet ad socam de Castre scilicet totam terram quam rex habuit in Outhenbi in Chirringtune xx iiii solidos et vi denarios et unum sextarium frumenti in Croxtune duas bovatas terre de feudo Roberti de Stutevile et in Hennedale totam terram que est iuxta terram canonicorum de Torntune usque ad viam que ducit ad Seuerbi infra magnam viam qua itur de Castra ad Kirnintune et communem pasturam Magne Limbergie in Rodewelle sex bovatas terre cum una mansura in Broclesbi de feudo Gisleberti filii Nigelli duas bovatas terre cum una mansura in Magna Limbergie de feudo Hugonis de Scoteni duas bovatas terre cum una mansura quam terram ipse Hugo de Scoteni et Lambertus filius et heres suus predicte abbatie dederunt et in Hennedale predictus Hugo et filius eius Lambertus dederunt quicquid habuerunt in Ireford ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus que ad eam pertinent et terram Walteri que fuit Morcarii et terram Grim in campis de Clakesbi Acreholm cum appendiciis suis in campis de Nortune locum de Rodemilne in quo est capella sancti Iacobi cum decem bovatis terre et duabus culturis Kirkehell et Brigidele et tribus acris et tribus mansuris infra villam Nortune in Glenteworthe ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus que ad eam pertinent Hec predicta episcopali auctoritate confirmamus salva in omnibus dignitate Lincolniensis eccleie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter