utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510186

Charter Number: 01510186
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis salutem Universitati vestre innotescimus Danielem presbiterum in manu nostra personatum ecclesie de Sulgraveschirche refutasse et nos episcopali qua fungimur auctoritate eiusdem ecclesie personatum dilecto filio nostro Radulfo priori Norht et fratribus suis monachis beati Andree assignasse et eandem ecclesiam quam ex donatione advocatorum scilicet Godefridi et Bartholomei filii sui adepti sunt eis in perpetuam elemosinam confirmasse salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Verum quia pietatis intuitu prefato Danieli providere disponebant sub presentia nostra eidem quamdiu in habitu seculari viveret perpetuam in eadem ecclesia concesserunt vicariam videlicet quod idem Daniel prefatam ecclesiam nomine prioris et monachorum beati Andree tamquam perpetuus vicarius possidebit et beneficia eiusdem ecclesie etiam percipiet exceptis decimis totius dominici quod fuit Godefridi quas prior et monachi plene et integre in omnibus percipient a quocumque terre dominice prefate ville excolantur et pro istius ecclesie beneficiis sicut supradictum est priori et monachis annuos persolvet xx solidos in natali domini v solidos in pascha v solidos in nativitate sancti Iohannis Baptiste v solidos in festo sancti Michaelis v solidos Iura vero episcopalia et officialium nostrorum idem Daniel persolvet et unam virgatam terre quam prior et monachi ei cum vicaria concesserunt in omnibus aquietabit Hec itaque se observaturum fide interposita in manu nostra firmavit Si forte domino inspirante vitam in habitu monastico mutare voluerit ipsum tanquam fratrem in monasterio beati Andree suscipient Preterea medietatem totius terre Bartholomei de Sulgrave excepto mesuagio ipsius quam idem Bartholomeus ipsis monachis in perpetuam elemosinam et liberam quantum pertinet ad eum dedit et episcopali auctoritate eisdem confirmamus et sigilli nostri attestatione communimus Teste Rogero filio Willelmi magistro Petro Melidio Willelmo Clemente Laurentio clerico Willelmo capellano Ricardo de Ecchatona
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter