utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510188

Charter Number: 01510188
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis salutem Cum ecclesiasticum munimen implorantibus deesse non debeamus dilectis filiis nostris monachis in monasterio beati Andree Norhamt domino famulantibus ecclesias de Prestona et Quentona cum omnibus pertinentiis suis quas ex advocatorum donatione scilicet Gilleberti de Prestona et Philippi et David de Quentona adepti sunt in presentia Willelmi archidiaconi in perpetuam confirmamus elemosinam et quicquid iuste et canonice in nostra possident parrochia eis presente carta confirmamus et sigilli nostri attestatione communimus salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Huius rei testes tam donationis quam confirmationis sunt Willelmus archidiaconus Norhamt magister Robertus de Burneham Tomas clericus archidiaconi Rannulfus clericus Rannulfus filius eius Helias filius eiusdem Geroldus decanus Simon presbiter omnium sanctorum Vivianus sacerdos Henricus de Seitona Ricardus de Buccat Robertus filius Wigerii Rogerus clericus de Dailint Osbertus de Herlouest Willelmus de Plumton Ricardus de Hout Henricus de Whichton Ricardus de West et plures alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter