Charter Document - 01510195
Charter Number: 01510195
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1166
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1166
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Robertus dei gracia Lincolniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Nouerint omnes tam presentes quam futuri ad quos iste littere nostre peruenerint quod nos iussu domini nostri regis Henrici Anglie facta diligenti inquisicione super ecclesiam de Thorpe an sit per se baptismalis ecclesia an ad aliquam aliam ecclesiam pertineat cognouimus multis attestantibus clericis et laicis ipsam cum appendiciis suis ad ecclesiam sancti Petri de Northampton pertinere et sicut membrum capiti et filia matri adherere Audiuimus eciam quosdam de parochianis dixisse se infantes suos ad predictam ecclesiam sancti Petri ad baptismum portasse et corpora mortuorum suorum ibidem sepelisse Nos igitur quod a multis audiuimus testificamur et sigilli nostri attestacione affirmamus Hiis testibus Willelmo archidiacono de Northamtona David archidiacono de Buccingeham magistro Thoma Gaufrido crasso Laurentio clerico