utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510200

Charter Number: 01510200
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gratia Lyncolniensis episcopus omnibus universalis ecclesie fidelibus salutem Quanta vigilantia pastorum solicitudo religiosorum paci virorum et quieti debeat prospicere et eorum bona paterna diligentia tueri rationi fidelium constat esse perspicuum Eapropter donationem x libratarum terre quam Gilebertus de Gant in presentia Lyncolniensis capituli fecit de iure suo hereditario videlicet apud Scamton in liberam et perpetuam elemosinam et quietam ab omni calumpnia et reclamatione heredum suorum et omnium hominum monachis Norwiciensibus per manum domini W eiusdem ecclesie episcopi in recompensationem dampnorum que intulit eis apud Linnam sicut predicti Gilberti carta testatur eisdem monachis episcopali autoritate confirmamus et presentis sigilli munimine coroboramus salva dignitate Lyncolniensis ecclesie Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter