utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510203

Charter Number: 01510203
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniesis episcopus universis sancte matris ecclesie fidelibus per episcopatum Lincolniensem constitutis salutem Beneficia que a dei fidelibus sancte collata sunt ecclesie dignum est ut prelati auctoritate confirmata sint et testimonio Eapropter dilectis sororibus nostris monialibus in ecclesia sancte dei genitricis de Cotona servitio dei mancipatis et inposterum futuris totam terram Alani de Muncell in Cotona et insuper ecclesiam de Cuchewald et duas bovatas terre in eadem villa sicut ipsius Alani carta testatur et donatione Ricardi de Verli ecclesiam de Burch cum omnibus ad eam adiacentibus et quicquid eis datum in presenti et concessum est etiam in futuro rationabilibus modis datum fuerit confirmamus sigilli nostri atestatione communimus et sub nostra protectione suscipimus salva tamen in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter