utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01510208

Charter Number: 01510208
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus dilectis filiis suis salutem in Christo et benedictionem Ex inposito nobis commonemur officio quatinus peticionibus quas ad religionis incrementum pertinere dinoscimus facilem et benignum prebeamus assensum Quocirca carissimorum filiorum nostrorum canonicorum scilicet sancte Marie de Osen piis postulationibus annuentes concedimus et presenti scripto in perpetuam elemosinam confirmamus ipsis et monasterio in quo divino mancipantur officio ecclesiam sancti Georgii que sita est in castello Oxenf cum universis tenaturis et possessionibus et cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus scilicet in ecclesiis in decimis in hominibus in domibus in terris in aquis in pratis et pascuis in bosco in plano et omnibus aliis rebus cum omnibus consuetudinibus et libertatibus quas eadem ecclesia sancti Georgii habuit in tempore antecessorum qui eam fundaverunt eo scilicet ordine quod post decessum clericorum qui illis modo presunt possessionibus ipse eedem possessiones et redditus cum omni integritate sua transibunt in usus et dominium fratrum iam dicte ecclesie de Osen sic tamen quod de ipsis beneficiis tantum reservabitur ad servitium sepe iam dicte ecclesie sancti Georgii secundum dispositionem nostram et patroni ac prelati monasterii clericorum regularium unde sustentari valeant duo presbiteri Huius igitur nostre constitutionis perturbatoribus dampnationis periculum imminere denuntiamus conservatores autem benedictione dei et nostra potiantur Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter